- CALES
- I.CALESBithyniae emporium ad pontum Euxinum, Arrian. Item fluv. Eustath. et Val. Flacc. l. 4. v. 719.Quas Tanais, flavusque Cales, Hypanisque melasqueAddat opes. ------ ------Κάληξ est Thucydidi c. 4. Λάμαγος, εν τῇ Η῾ρακλεώτιδι ὁρμίσας ἐς τὸν Κάληκα ποταμόν. Vide Nicol. Heins. ad Pontica Nasonis l. 4. El. 10.II.CALESItalica civitas Episcopalis, quae ab initio Ausonum, dein Romana colonia, tandemque municipium fuit finitimum Sidicinis, Livius l. 8. c. 16. Idem l. 29. c. 25. inter colonias Romanas Cales connumerat. Hanc quoque Ptol. l. 11. Geograph. inter Campaniae urbes statuit. Et de ea Horatius l. 3. Carm. Od. 9. Hanc urbem a Calai, Boreae filio, exstructam, post Argonautarum reditum, testatur Silius l. 8. Hanc hodie Calui vocant, alii Catinulam esse contendunt. Municipium effectum Cales ac lege Iuliâ civitate donatum. Virgil. l. 7. Aen. v. 728.Quique Cales colunt.Ubi vide Servium. Item urbs Corsicae, qntiquitate inclita et portu, S. Maria di Calvi.III.CALESvide Cale.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.